triosterling.blogg.se

Mixta affectus translate from latin
Mixta affectus translate from latin








Opus inculturationis, cuius rei translatio in linguas populares est pars, ideo ne habeatur quasi via ad nova genera vel familias rituum inferendas, contra, oportet reputetur quasvis accommodationes, inductas ut necessitatibus culturalibus aut pastoralibus occurratur, partes esse Ritus romani, eidemque inde harmonice inserendas. Ritus romani identitas atque expressio unitaria in praeparandis cunctis translationibus librorum liturgicorum summa diligentia sunt servandae, non quasi quiddam mnemosynum historicum, sed ut manifestatio realitatum theologicarum communionis unitatisque ecclesialis. Haec proprietas praesertim est conspicua in eius orationibus, quae facultatem praebent primitivorum rerum adiunctorum limites superandi, ita ut orationes evadant christianorum cuiusvis loci atque aetatis. Ritus enim romanus insignis est notabili facultate sibi assumendi textus, cantus, gestus et ritus a consuetudinibus atque ingenio diversarum gentium et Ecclesiarum particularium sive Orientis sive Occidentis deductos, ad aptam et convenientem unitatem, fines quarumvis regionum excedentem, efficiendam. Re quidem vera licet affirmari ipsum Ritum romanum iam esse praetiosum exemplum et instrumentum verae inculturationis. Eadem cura etiam adhiberi debet operi transferendi in linguas populares textus liturgicos, praesertim Missale Romanum, quod haberi pergat praestantissimum signum et instrumentum integritatis et unitatis Ritus romani. Eadem vigil cura sane requiritur ad tuendos et authentica ratione provehendos ritus liturgicos, traditiones ecclesiasticas atque disciplinam Ecclesiae Latinae, specialiter Ritus romani. Concilium expetivit, ut traditiones uniuscuiusque ex his Ecclesiis particularibus integrae et intactae servarentur itaque, postulans ut varii Ritus secundum sanam traditionem recognoscerentur, principium statuit, ex quo solum eae mutationes inducerentur, quibus proprius et organicus progressus foveretur. Concilium Oecumenicum Vaticanum Secundum in deliberationibus ac decretis singulare momentum tribuit ritibus liturgicis, traditionibus ecclesiasticis ac disciplinae vitae christianae, propriis illarum Ecclesiarum particularium, praesertim Orientalium, quae veneranda antiquitate sunt praeclarae quaeque propterea variis modis traditionem declarant per Patres ab Apostolis acceptam. Pariter maxima prudentia et cura postulantur in libris liturgicis apparandis, qui sint sana doctrina insignes, in elocutione accurati, immunes omni effectu ideologico atque ceterum iis praediti qualitatibus, quibus sacra mysteria salutis et indefectibilis fides Ecclesiae in orationem efficaciter transmittatur humana lingua, et cultus idoneus Deo Altissimo exhibeatur. Instauratio liturgica usque adhuc prosperos eventus habuit opera et ingenio multorum, praesertim Episcoporum, quorum curae ac studio magnum hoc ac difficile munus est commissum.

mixta affectus translate from latin mixta affectus translate from latin

Exinde, Summorum Pontificum cura, magnum opus instaurandi libros liturgicos Ritus romani coepit initium, quod amplectebatur translationem in sermones populares eo consilio ut instauratio diligentissima sacrae Liturgiae efficeretur, scilicet unum ex praecipuis praedicti Concilii propositis.ģ. Liturgiam authenticam, e viva et vetustissima spirituali traditione Ecclesiae exortam, valde optavit Sacrosanctum Concilium Oecumenicum Vaticanum Secundum studiose custodire atque ingenio variorum populorum pastorali cum sapientia accommodare, ita ut fideles in plena, conscia et actuosa participatione sacrarum actionum, praecipue in Sacramentorum celebratione, uberem fontem gratiarum et facultatem se continenter formandi ad mysterium christianum invenirent. DE USU LINGUARUM POPULARIUM IN LIBRIS LITURGIAE ROMANAE EDENDISġ.










Mixta affectus translate from latin